Sunday, December 25, 2005

Puer natus est nobis
Salvátor noster, dilectíssimi, hódie natus est : gaudeamus. Neque enim fas est locum esse tristítiæ, ubi natális est vitæ : quæ, consumpto mortalitátis timóre, nobis íngerit de promissa æternitate lætítiam. Nemo ab hujus alacritátis participatióne secernitur. Una cunctis lætítiæ communis est rátio : quia Dóminus noster, peccáti mortisque destructor, sicut nullum a reatu líberum réperit, ita liberandis ómnibus venit. Exsultet sanctus, quia appropinquat ad palmam : gaudeat peccátor, quia invitátur ad véniam : animétur Gentílis, quia vocátur ad vitam. Dei namque Fílius secúndum plenitúdinem témporis, quam divini consílii inscrutábilis altitúdo dispósuit, reconciliandam auctori suo natúram generis assúmpsit humani, ut inventor mortis diábolus, per ipsam, quam vícerat, vincerétur.
- Sermo sancti Leónis Papæ (Fourth Lesson, Second Nocturn of Matins for Christmas, the Roman Breviary)

Happy Christmas from us at A conservative blog for peace.

No comments:

Post a comment

Leave comment